Work

Vita Augusti (Nicolaus)

wd:Q12902597

Vita Augusti est opus biographicum Graece (Βίος Καίσαρος) a Nicolao Damasceno, imperatoris coaevo, scriptum. Huius operis sex fragmenta tantum ad tempora nostra pervenerunt; eventa in illis relata non ultra mensem novembrem anni 44 a.C.n. procedunt : itaque ad Augusti educationem iuventutemque et ad Caesaris successionem pertinent. Praeterea laudatio potius quam historia critica videri potest : sive enim circa 20 a.C.n. sive ut nonnulli volunt circa 8 a.C.n. librum suum perfecit Nicolaus, qui Herodis Magni minister et legatus erat, certe Augusti benevolentiam adsentatione captare cupiebat. Saepe biographiam quam de se ipso composuerat Augustus in linguam Graecam convertisse creditur (quae hodie deperdita est). Sunt tamen etiam qui publicationem post Augusti mortem (14 p.C.) differant.
Read more or edit on Wikipedia

Public

nothing here

editions

  • no edition found
add
add an edition without an ISBN

Welcome to Inventaire

the library of your friends and communities
learn more
you are offline