Work

Against Flaccus

wd:Q41088032

In Flaccum (Graece ΕΙΣ ΦΛΑΚΚΟΝ) est liber a philosopho Iudaeo Philone Alexandrino Graece compositus quo vehementer in praefectum Aegypti Flaccum Avilium invehebatur ː nam eum accusabat quod de proposito, favorem popularem ut captaret, Iudaeis Alexandrinis anno 38 a ceteris urbis incolis male mulcatis et spoliatis opem ferre recusasset. Omnem culpam tunc in Flaccum reiciebat quam in opusculo fortasse posteriore Legatio ad Gaium inscripto maxima ex parte ipsi principi Caligulae tribuebat. Forsitan materiam orationis adhibuerit quam legatus ad Caligulam missus pronuntiare meditabatur (nam pluribus locis satis rhetorice causam agere videtur) additis tamen nonnullis sententiis quae nisi iam mortuo Gaio publicari non potuerunt. Certe ambo libri, et In Flaccum et Legatio ad Gaium, fontes maiores de antiiudaismo antiquo habentur.
Read more or edit on Wikipedia

Public
nothing here

editions

  • no edition found
add
add an edition without an ISBN

Welcome to Inventaire

the library of your friends and communities
learn more
Feedback
you are offline